Caeli enarrant gloriam Dei filii verbi

Folio: 
345r
Sequence: 
1
Full text: 
Caeli enarrant gloriam Dei filii verbi incarnati facti de terra caeli Haec enim gloria soli Domino est congrua Nomen est cuius magni consilii angelus Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum Hic est dominus exercituum Deus cuius sunt angeli missi in terram apostoli Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians Pax vobis ego sum inquit nolite iam timere praedicate verbum Dei creaturae omni coram regibus et principibus Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum Andreas Iacobus uterque Philippus Bartholomaeus Simon Thaddaeus Iohannes Thomas et Matthaeus duodecim iudices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt In omnem teram exivit sonus eorum Et in fines orbis terrae verba eorum Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit Deus tuus Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat Deus in caelis Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia Hic dixisti Rorate caeli desuper et nubes pluant iustem aperiatur terra germinans Germen iustum suscita terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi Domine Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah50267
Rubrics: 
De confessoribus In divisione apostolorum

List of concordances