Mane prima sabbati surgens Dei filius

Folio: 
233r
Sequence: 
1
Full text: 
Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia Quae dum plorat et mens orat facto clamat quid cor amat Jesum super omnia Non inorat quem adorat quid praecetur jam deletur quod mens timet conscia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis praenuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum gregem istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g02531

List of concordances